Canopy arched with Corinthian columns
Jacent hic, optime Lector, spe beatae Resurrectionis reposita corpora Nicolai Seynt Ihon Armigeri et Elizabethae conjugis suae. Regi Edovardo, Reginae Mariae, et Reginae Elizabethae e selectorum stipatorum numero (quos vulgo Pentionarios vocant) fuit, eumque apud Principem locum obtinens, mortem obijt. Elizabetha ipsius uxor, filia fuit Ricbardi Blunt, Militis, ex eaque genuit tres filios et quinque filias, Johannem, Oliverum, Ricbardum, Elizabetham, Cath- arinam, Helionoram, Dorotheam, atque Janam. Johannes Alius natu maximus in uxorem duxit filiam Gualteri Hungerford Militis. Oliverus et Richardus vivunt adhuc ccelibes. Elizabetha filia natu maxima nupsit Seynt George, Comitatus Cantabrigiensis : Catharina Webb, Helinora Cave, Comitatus Northamtoniensis, Dorothea Egiocke Warvicensis, Jana vero Nicholas, Comitatus Wilts. Ipse Nicholas Seynt Jhon ex hac vita decessit octavo die Novembris, Anno Domini 1589, Elizabetha vero ipsius conjux ex hac vita decessit undecimo die Augusti, Anno Domini 1587, Insigne relinquentes Trophasum posteris suis, et famae purae, et vitae integrse. Johannes Seynt Jhon illorum filius hoc illis de se optime meritis et piis parentibus pietatis ergo Monumentum posuit, Anno Domini 1592
Uploaded by Tim
on 28 November 2021
Photo ID: 278158
Building ID: 101023470
Report this photo